POST INTERRETE
Solebam vesperi videre lumina
urbis meæ et cogitare de vita
sub quoque lumine longinquo et surdo
nente historiam suam in secreto.
Solans sententia erat: erant ibi
tot herœs audaces sed incogniti,
tot amantes dulces, grassatores leves,
sancti sine fide, et ephemerides
plenæ historiis et pœmatibus
quas nesciebam et ignorabat mundus.
Quod invisibile, pulcherrimum erat;
quod silebat tamen canere poterat;
audivi millia vitas sub millibus
lucibus cantare sine scientibus
carmen perpetuum in concordia.
O sublevans erat talis sententia!
Sed hunc errorem nunc funditus respuo.
Sensim cor somnians destitit in populo
credere, cum omnes iam possent vulgare
quæquæ in animis per interrete.
Heu, patefactus mundus est habere
plures quam homines qui audent sapere
sceleratos feros et totos degeneres.
Erant nec herœs nec amantes dulces.
Et ephemerides earum evolvi:
meræ quisquiliæ obscenæ, nil nisi
fraudes impuræ; tot homines erant,
eadem res tamen omnes cupiebant,
et si magi sævi virgas quatiebant,
dextrum vel sinistrum attonite ibant.
Quoque anno erat potens hostis novus
et inventiones novas habuimus...
Nihil mutatus est. Hoc vespero denuo
hæc lumina urbis longinqua video,
eis quærens: Vosne adhuc meministis
vitarum dulcium quas occultabatis?
Sentiebam posse toti mundo favere
neglegens ætatem et classem libere,
et videbamini tot promissa mihi
facere... Semota nunc videmini.
Dies præteritos requiro etiam,
benigna eratis et innocens eram.
Amici antiqui, sed nihil audio...
Estisne mortui vel dormitis modo?