見出し画像

Caesar Grammaticam "FECIT"? ― Res Novae "Ablativi Absoluti"

Salvete omnes! Commentariolum hoc ad Studiorum Linguarum, Glottologiae, Linguarumque Constructarum Adventus Calendarium anni MMXXIII scriptum est. Grammatica Latina hic disserta, totum studiolum Latine scripsi.

Vocabulum Grammaticale Pulcherrimum?

Nuper inveni in Pipiatione breviloquium hoc:

Videtur ablativus absolutus electus esse vocabulum grammaticale pulcherrimum. Sed quid est is "ablativus absolutus"? Breviloquium ipsum iaponicam explicationem de eo habet, sed vero nonnullae Romanae Romanique quoque nunc commentariolum hoc legunt (fortasse), perpurgem Latine quid is sit.

Quid est Ablativus Absolutus?

“Ablativus Absolutus” constat, scilicet, ex duobus partibus: “ablativus” et “absolutus”. Ille est casus proprius linguae Latinae, quamobrem Varro zelo contra Graecam eum audacter nomine “Latinum (Casum)” nominavit [I]. Ablativo utimur ad modum, causam, tempus, locum et cetera explicanda. Hic “absolutus” significat “independens“ ab membro praecipuo. Id est, (pro)nomen in ablativo, adiunctum participio [nomine, adiectivo] in ablativo, adverbialiter explicat tempus, causam et cetera. [II]

Consul senatu convocato de re publica rettulit.

[III]

Legio duce aegroto se recepit.

[IV]

Phrasis haec gregarissima apud Latinam erat, sed Romani erant usi ea non tam celebriter a primo historiae Latinae; atque adeo rarissime! Sed a quo ablativus absolutus divulgatus est? Revera, nomen hominis eius iam vos omnes scitis. Cur? Quia ei nomen est Caesar!

De Caesare

Gaius Iulius Caesar (natus anno C a.C.n.; mortuus XLIV a.C.n.) est vir publicus Romae, qui post Triumviratum et victoriam in Bello Civili sese inauguravit dictatorem in perpetuum, tamen ultime ab Marco Iunio Bruto, filio paelicis suae, aliisque occisus. Verba ultima secundum nonnullos Graece eo dixit, "καὶ σύ, τέκνον", Latine "Tu quoque, fili mi!" vel "Et tu, Brute?" (Nonne iam omnes scitis?)

Nunc, nostisne Caesarem simul fuisse magnificum scriptorem? Notissima scripturarum eius est "Commentarii de bello Gallico", quod opus Caesar primo scripsit ad edissertationem suae incursionis in Galliam senatui nuntiandam, et discipuli discipulaeque Latinae in omnibus orbis terrarum partibus usque hodie ut exemplar legunt. Cuius dictatoris litterae atque ipsae rem occultissimam primum in lucem protulerunt, quae hodie "ablativus absolutus" appellatur.

Digressio: Ablativus Absolutus iam Amicus Vester!

Conformationem similem huius habent et aliae linguae: (utique, exempli gratia) Anglicae Modernae "Absolute Construction" (Nominativus Absolutus) [V], Germanicae "Absoluter Nominativ [Dativ, Akkusativ]" (Nominativus [Dativus, Accusativus] Absolutus) [VI], Graecae Antiquae "Γενική Απόλυτη” (Genetivus Absolutus) [VII] Anglicaeque Antiquae "*Ungewilde Forġifanfall" (Dativus Absolutus) [VIII] est. Ablativi Absoluti Latini potentia cardinalis eadem est ac in his linguis. Germanica Anglicaque ex quibus etiam dicuntur ablativum absolutum Latinae imitatae esse. [IX] [X] Ecce exempla eorum:

Anglica Moderna: Nobody having any more to say, the meeting was closed. (Nemine iam plus dicendum habente, concilii finem fecerunt.)

[XI]

Germanica: … und der Abt …, das Kreuz seiner Würde funkelnd auf der Brust, in die Schwelle trat. (… ac abbas …, cruce auctoritatis eius fulgente in pectore, limen intravit.)

[XII]

Graeca Antiqua: τῆς γεφῡ́ρᾱς λελυμένης οὐ δυνάμεθα πορευθῆναι. (ponte eo destructo, procedere non possumus.)

[XIII]

Anglica Antiqua: Gode fultomiendum, hē meahte gasēon and sprecan. (Deo iuvante, is videre et loqui potuit.)

[XIV]

Empiricum Testimonium

Ecce figura haec de crebritate ablativorum absolutorum (Ignoscite mihi, quod figura nimis parva est. Quomodocumque non potui eam extendere…):

Numerus ablativorum absolutorum in CCIↃↃ verbis [XV]

Supera videlicet indicio est ablativum absolutum, quo nemo fere usus erat, tam subito coepit apparere celeberrime ab temporibus Caesareis. E.g. in opere eius "De bello civili" sunt CIX, in "De bello Gallico" (infra sententia ex eodem libro cum tribus(!) ablativis absolutis) CXVII constructiones in CCIↃↃ verbis, cum apud Plautum et Terentium sint dumtaxat quinque sexve. [XVI]

Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.

[XVII]

Cur Caesar Ablativo Absoluto usus?

Causa gravissima usus frequentis ablativi absoluti potest esse obiectivitas, per quam Caesar id bene gessit quod omnes res obiectivo modo descripsit cum Caesar ipse actor earum fuisset. Ergo alii quoque animadverterunt utensilitatem eius, incipientes eum imitare. [XVIII]

Futura Ablativi Absoluti

"Ablativus Absolutus" equidem egregiam vocalitatem habet, sed haud scio an mox morietur, nonnulli enim investigatores grammaticae contendunt vocabulum grammaticale idem tolli oportere! E.g. philologus germanicus Friedrich Gottlob Haase dicit:

Diese Benennung ist höchst unwahr, indem sie voraussetzt, als wenn diese Ablativi sich in einer abgerissenen Construction befänden. Der Ablativ steht hier wie gewöhnlich, wenn ein Substantivum mit einem Adiectivum oder Pronomen in diesem Casus steht, und zwar in der speziellen Bedeutung des Ablativs, dass ausgedrückt wird entweder ein Mittel oder eine Veranlassung oder Zeit oder Umstände. (Appelatio haec est falsissima, quod sumit ablativos hos in naviter aliena constructione esse. Ablativus fungitur officio suo hic ut solet, si nomen cum adiectivo pronomineve in casu hoc est, praeterea habet vim propriam ablativi, ad explicandum vel modum, vel causam, vel tempus, vel statum.)

[XIX]

Uno verbo, "ablativus absolutus non absolutus est, itaque vocabulum hoc nolite uti." Vosne ad credendum eius ducit oratio? Me omnino non! Nostra enim vocabulum grammaticale veritatem exprimere haud refert! E.g. num utimur accusativo modo si quem vero accusamus? Minime! Magister bono discipulo semper dicit, "Te valde laudo!", non ut eum reprehendat, sed, scilicet, ut ei bene dicat! Nunc, quid censetis?

Notae

[I] Diomedes, Ars Grammatica, GLK I CCCII, IV-VII.
[II] Nakayama, Tsuneo (MCMLXXXVII). Hyoujun Raten Bunpou (Classica Grammatica Latina, Iaponice). Hakusuisha, LVI.
[III] Ibid.
[IV] Ibid.
[V] Kim, Yangsoon (MMXX). The English Absolute Constructions (Anglicae Absoluta Constructio, Anglice). Korean Journal of English Language and Linguistics. XX: CDXI.
[VI] Yoshida, Kiyoshi (MCMLXV). Shubun ni kawaru Genzaibunshi (Iap.). Kanazawadaigaku Bungakubu Ronshu Bungakuhen. XIII: LXXXVI.
[VII] Harukawa, Hurukaze (MCMLVIII). Girishago Yonshukan (Lingua Graeca en quattuor hebdomadibus, Iap.). Daigaku Shorin, CXCVI.
[VIII] Morita, Sadao et al. (MCMLXXXIX). Koeigo Bunpou (Grammatica Anglicae Antiquae, Iap.). Daigaku Shorin, LXXIX.
[IX] Yoshida, op. cit..
[X] Morita, op. cit..
[XI] Swan, Michael (MMXVIII). Oxford Jitsurei Gendaieigoyouhoujiten Daiyonpan (Oxoniensis Practicus Anglicae Usus: editio quarta, Iap.) traductus ab Yoshida Seiji. Kenkyusha, CCXXXIV.
[XII] Grillparzer, Das Kloster bei Sendomir (Monasterium apud Sendomir).
[XIII] Harukawa, op.cit..
[XIV] Morita et al., op. cit..
[XV] Glei, Reinhold F., Philipps Mirka (MMXVIII). Abschied vom Ablativus absolutus? Theoretische Überlegungen und Corpusanalysen zu einer ‚typisch lateinischen‘ Konstruktion (Discessus ab ablativo absoluto? Theticae inspectiones et computatralis analysis de "typice latina" Constructione, Germanice). Forum Classicum. III: CXCI.
[XVI] Ibid.
[XVII] Caesar, De bello Gallico, I.XXIII.III.
[XVIII] Geli, op. cit., 197.
[XIX] Haase, F. (MDCCCXXXIX). Professor K. Reisig’s Vorlesungen über lateinische Sprachwissenschaft (Professoris K Reisig scholae de linguistica Latina, Ger.). Lipsia, DCCLVII.

この記事が気に入ったらサポートをしてみませんか?